nos etiam per omnes aecclesias propagandum esse decernimus,
quatinus percepto prius apostolicae sedis edicto unusquisque episcopus
aecclesiae suae vendicet famulas, quas in sua parroechia deprehenderit
sacrilega presbyteris ammixtione substratas. Aequitatis scilicet iure ut
quae sacris altaribus rapuisse servorum Dei convincuntur obsequium,
ipsae hoc saltim episcopo per diminuti capitis sui suppleant famulatum.
Sed quid ego loquens vobis ultra progrediar? Potius ipse Deus omnipotens
quid vobis per Hieremiam loquatur, attendite: Audite , inquit,
mulieres, verbum Domini et assumant aures vestrae sermonem oris mei.
Docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum,
quia ascendit mors per fenestras vestras, ingressa est domos vestras,
dispergere parvulos de foris, iuvenes de plateis. Et cadet morticinum
hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi foenum post tergum
metentis, et non est qui colligat . Immo audiat unaquaeque, quid sibi per
eundem prophetam idem Dominus singulariter dicat: Quia oblita es mei,
et confisa es in mendatio. Et ego nudavi femora tua contra faciem tuam,
et apparuit ignominia tua, adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis
mulieribus per Moysen Deus iniquitatis ultor intentat: His , inquit,
maledictionibus subiacebis: det te Deus in maledictionem exemplumque
cunctorum in populo suo, putrescere faciat femur tuum et tumens uterus
|
|