Praeterea, plus diligit caritas legem Dei quam cupiditas millia auri et argenti,
ut dicit Glossa super Psalm. 118. Sed maior dilectio minori tentationi resistere
potest. Ergo quaelibet caritas resistere potest cuilibet tentationi.
Praeterea, nullus peccat in eo quod non potest vitare, ut Augustinus dicit.
Si ergo habens caritatem non posset cuilibet tentationi resistere, videtur quod tentationi
consentiens non peccaret.
Solutio
Respondeo dicendum, quod resistere tentationi dupliciter dicitur. Uno modo ut
quis a tentatione non vincatur; alio modo ut quis tentationem vincat. Dicitur
enim aliquis a tentatione vinci, quando a proposito bono trahitur per tentationem
in consensum peccati; sicut est in incontinente qui habet rationem rectam,
sed deducitur. Qui enim non habet propositum bonum, ut intemperatus, sive
luxuriosus, non vincitur, quia libenter id agit. Vincit autem qui non solum a tentatione
superveniente in actum peccati non deducitur, sed etiam ex magnitudine
virtutis, quasi nihil tentationem parvipendit. Qui vero difficultatem a tentatione
patitur, sed non deducitur; resistit quidem tentationi cum non consentit, sed non
vincit, proprie loquendo.
Loquendo ergo primo modo de resistentia peccati, sic quaelibet caritas potest
resistere peccato propter liberum arbitrium liberatum a servitute peccati,
quamvis difficultatem patiatur propter tentationis impulsum. Loquendo vero de
tentatione secundo modo, sic caritas quae est parva in principio tentationis,
potest tentationibus resistere, quia in fine tentationis fit magna, cum Deus
pugnanti auxilium semper administret. Si tamen ponatur quod semper parva
maneret, non posset per modum dictum tentationi resistere.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non est simile de incontinente et habente caritatem:
quia habens caritatem habet iam habitum virtutis, quam non habet
incontinens: et praeterea incontinens etiam non vincitur quando non posset
resistere, si vellet ratione recta quam habet uti, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit maior difficultas laboris, non tamen
est maior difficultas quae attenditur secundum excessum operis ad potentiam;
qua attenditur in virtutibus, ut dictum est.
Ad tertium potest dici, quod etiam minima caritas potest in magnum meritum
respectu praemii accidentalis, non autem respectu praemii substantialis, ut
supra dictum est.
|
|