Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 434


te caninum? Respondit: quia latro ignorantibus et
blandior sapientibus. Et occurrit ei Alexander primus, nec
curavit de eo; qui dixit: o Diogenes, quid est quod me despicis,
quasi me non videaris indigere? Cui respondit Diogenes: ad
quid [indigeo] servo servi mei? Dixit Alexander: quomodo
sum servus servi tui? Respondit Diogenes: ego prevaleo cupiditatibus
refrenans et suppeditans eas ut mihi serviant; cupiditates
autem prevalent tibi et servis eis: ergo tu servus eius es,
quod mihi servit. Dixit Alexander: si tu quereres a me aliquid
quo te iuvares contra hunc mundum, darem tibi. Respondit:
qualiter a te peterem, cum sim dicior te? Nam modicum quod
habeo sufficit mihi magis quam tibi multum quod habes. Et
dixit Alexander: quis subhumabit te cum morieris? Respondit:
qui volet a se cadaveris horrorem et fetorem removere. Et Dyogenes
dixit: non est bonus qui malum omittit, sed qui bonum
facit. Et vidit quendam iuvenem morigeratum, turpis tamen
faciei, cui dixit: anime tue bonitas multum dat pulcritudinis
faciei tue. Et interrogaverunt eum: que est hora comedendi?
Respondit: habenti, cum habuerint appetitum, et non habenti
cum poterit habere. Et interrogaverunt: qui sunt amici? Respondit:
quorum una est anima in diversis corporibus. Et vidit
cum quadam quendam contrahere et dixit: modica quies multum
laboris inducit. Et interrogaverunt a quibus debet caveri; respondit:
ab invidia amici et fraudibus inimici. Et interrogaverunt:
quare omnes abhominaris homines? Respondit: abhorreo
homines malos propter vilem vitam ipsorum, et abhorreo bonos
propter hoc quia vivunt cum malis. Et vidit quendam subhumare
filiam; cui dixit: bonum generum suscepisti. Et dixit:
quemadmodum corpus apparet maius tempore nebuloso,

Torna all'inizio