VI Capitulum. In eodem loco, quem supra nominavimus,
erat quidam abbas, Belegrimmus nomine, humilis et bene
educatus, eruditus pericia litterarum, et, ut aiunt multi, auctor
extitit hymni: «Omnipotentis Dei et Genitoris», qui more congruo
per universa loca habetica Bremetense oppido Dei in honorem
modulatur in Assumptione sanctę Marię. Hic videns negocium
divinum nullo modo misceri posset seculari, mutat monasterium,
quod constructum fuerat ante castrum, ad ecclesiam
secus murum civitatis sitam, ad portam commitalem.
VII. Idem igitur domnus Belegrimmus, non satis cautus que
secularibus sunt, scientia litterarum sciolus, sed ignarus omnium
que huius seculi sunt, quamvis foret nobilis secundum seculi
putredinem, tamen omnia sumens et <...e>a que apponebant<ur...>
fraus malignorum serv<orum...> aponebat inconta, sed celans
bona... Is igitur post X et IX annos vitam amisit labentis seculi.
VIII. Itaque, dum reteximus acta vel gesta regum, dignum
est ut de vassis loquamur. Arduini infelicem prolem satagimus
dicere. Antiquorum igitur sermo narrat, quia fuerunt duo fratres
Rogerius et Arduinus et unus eorum cliens nomine Alineus.
Hii ergo prodigi et exuti omnibus rebus ad Italiam veniunt
|
|