thesauros Ecclesiae, et quaeque pretiosa locari:
Fecit et aliud Castellum, quod Olivulam appellavit,
in quibus duas villulas posuit, Pantanum
scilicet et Raianellum. Castrum vero
Collis jam antea erat ad jurisdictione Monasterii
Piscariensis aedificatum ab Actone comite,
et ab Aldegude Comitissa uxore sua, Domno
Almerico quondam Abbate sibi concedente,
atque jubente, quando ipsam Curtem, ut
supra scriptum est, eis concessit. Interea cum
ex diminutione quam Pisicariensis Abbatia per¬pessa
est a tempore quo barbara gens eam divastavit,
Joannes Pinnensis Episcopus quaedam
adhuc de praediis Monasterii Beati Clementis in
vico Pinnensi et Bectorrita, seu Colummelle,
pervasa teneret, et Domnus Adam Abbas ab
omni possessione juris Abbatiae funditus illum
conaretur evellere, et maxime quia tunc tem¬poris
pro construendis supradictis Castellis ipsae
possessiones erant necessariae, facta cambitione,
redditisque sibi quibusdam possessionibus in
Pinne loco qui dicitur Casale, praedicta praedia
ad opus Monasterii recepit, et sic Episcopum
ex Abbatiae finibus amovit.
981.
Hoc etiam tempore, anno scilicet Dominicae
Incarnationis nongentesimo octogesimo primo;
dum his quae supradiximus construendis Abbas
Adam esset intentus, et Domnus Otto Secundus
Imperator Romam adveniret, ut ibi sicut moris
est coronaretur, Abbas Adam, qui non dormiens,
sed bene vigilans debet appellari, ei
occurrit, et privilegium ab eo impetravit, in
quo quaecunque pater ejus dederat, et concesserat,
confirmavit. Quae vero praeceptalis pagina
ad instar priorum Regalium praeceptorum
descripta sic est.
PRIVILEGIUM
Ottonis II. Imperatoris de possessionibus
et libertate Monasterii Piscariensis
“ In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis,
Otto superno disponente ordine Imperator
Augustus. Cunctis sapientibus liquet,
et cetera ut in praefatis Privilegiis.
Igitur superno afflati instinctu, interventuque
nostri dilectissimi fidelis, Petri sclilicet
Papiensi Praesuli, inflexi praelibati Abbatis
precibus annuimus, cunctasque res inibi
hactenus quolibet tenore collatas. Quae
etiam sitae infra Romuleam urbem, extraque
esse videntur, et cetera ut supra.
Quod ut versus credatur, diligentiusque
ab omnibus observetur, manu propria roborantes
praesentem paginam, nostro sigillo
jussimus insigniri.
Signum Domni Ottonis Secundi serenissi¬mi
Imperatoris, et invictissimi Augusti.
Joannes Cancellarius ad vicem Petri Episcopi
et Archicancellarii recognovi, et subscripsi.
Data decimo quarto Calendas Maji, anno
Dominicae Incarnationis DCCCCLXXXI.
Indictione nona; Regni vero Domni Ottonis
Secundi vicesimo primo. Impera autem
ejus decimo quarto. Actum Romae in Palatio
juxta Ecclesiam Beati Petri Apostoli, in
Dei nomine. Amen ”
Eodem post haec anno Domnus Otto Imperator
ex Romulea egressus urbe, et aedificata
sibi regali domo in Campo qui vocatur de
|
|