QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de productione animalium quae ad quintam et sextam diem
pertinet; et circa hoc quaeruntur duo: 1. De materia ipsorum; 2. De locis quae
eis ornari dicuntur.
ARTICULUS 1
Utrum quaedam animalia sumpserint materiam ex aquis,
quaedam ex terra.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR falsum esse quod dicitur, quaedam animalia ex aquis, quaedam ex
terris materiam suscepisse. Corpus enim cuiuslibet animalis oportet esse sensibile.
Sed nihil est sensitivum sine calore, ut Philosophus dicit, 2 de Anima.
Ergo in corporibus animalium praecipue debet ignis dominari,
qui est fons caloris.
2. Praeterea, inter omnia corpora inferiora sunt nobilissima corpora animalium:
quod patet ex hoc quod nobilissimam perfectionem sortiuntur, scilicet
animam. Cum ergo corpora rariora, scilicet ignis et aer, sint nobiliora, quasi
plus habentia de specie, et minus de materia; videtur quod ex ipsis praecipue
animalium corpora constare debeant.
3. Praeterea, ut dicit Philosophus, quaecumque ex calido
condensantur, terrae sunt magis; quae vero ex frigido, aquae. Sed corpora
omnium animalium condensantur ex calore digerente, et humores in membra
convertente. Ergo non videtur esse aliquod animal in quo Dominetur aqua.
4. Praeterea, unicuique corpori mixto debetur locus secundum elementum
praedominans in ipso, ut dicitur in 1 Caeli et Mundi. Sed locus avium
est aer, ut in littera dicitur. Ergo videtur quod non aqua, sed aer praecipue in
avibus Dominetur.
SED CONTRA est quod in littera dicitur, quod ex aqua pisces et aves producuntur,
ex terra autem alia animalia.
|
|