Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

321


ipsa Sancti Laurentij multe sanctitatis, dignitstis et auctoritatis.
tante quidem sanctitatis est quod multa sanctorum corpora
ibi servantur, scilicet corpus sancti Iohannis Baptiste, sanctorum
Syri, Felicis et Romuli. sunt etiam ibi tres cruces, in quibus de
ligno vere Crucis magna porcio habetur. sunt etiam ibi
alie multe reliquie preciose, quas enumerare longum esset. est
etiam Ecclesia ipsa tante dignitatis, quod de ipsa multi cardinales et
summi pontifices prodierunt, scilicet dominus Innocentius .IIII.s
et dominus Adrianus, qui ambo de comitibus Lavanie
extiterunt. est etiam tante auctoritaris, quod tanquam
metropolitana in tota sua provincia optinet principatum. causa
autem quare dictus Gelasius papa Ianuam venit fuit ista. ipse
namque Gelasius sine consciencia imperatoris electus fuerat nec
ab ipso aliquem consensum voluerat postulare, propter quod
imperator indignatus quendam Yspanum, nomine Burdinum,
in papali sede constituit et Benedictum ipsum vocavit. Gelasius
autem papa, timore imperatoris, cum suis cardinalibus Gayetam

Torna all'inizio