Tu vero, si partem tuam in Christo posueris et in Christo nobiscum, qui licet
indigni vicem eius tenemus in terris; provehet domum tuam, sicut hactenus in tuis
maioribus dinoscitur provexisse. Monemus igitur magnificenciam tuam et propensius
adhortamur, quatenus in viam patrum tuorum, ad quam de lubrico erroris, quo
in precipicium ruitur, a Domino revocaris, immobilem sistas gradum, et fundatus
in petra Petri, que non novit ruere vel everti, nullis malorum pulsibus quaciaris,
non acquiescens de cetero propinantibus in melle venenum, quitquid, postquam
foris pacis vultum assumpserint, intus blandimento quodammodo toxicati, in
novissimo erunt more ferientis cuspide scorpionis. Fige igitur, queso, pedem tuum
in monte sancto, ecclesia videlicet Dei vivi nec tibi deinceps swaderi valeat a temptatore
quocunque, ut bonum tibi videri debeat inde cum pereuntibus mittere te
deorsum, unde tibi est cum reliquis Dei filiis ad celestis hereditatis consorcium
ascendendum, a quo draco iste proiectus, qui ruine magne patuit, quos poterit sataget,
ne solus pereat, trahere cauda sua. Sta igitur, ut diximus, fili! de reliquo in
excelso et circumspice totam in circuitu regionem et vide, quod populos tibi domesticos,
in quantum tue magnitudinis depressione hostilis propellator elidat, quantaque
terrarum amenitas, quanta urbium pulchritudo, in quibus itaque singulari
eminencia tu precellis,in quantam tuam tuorumque pressuram, nisi forsan tu ante
tempus occurras, in desolacionem et solitudinem ab alieno sit, ad quem de hiis non
pertinet, redditura. Sed fortassis est aliquis inter fideles consiliarios tuos, qui te etsi
non fraudulenter alliciat, tamen admonet inprudenter, ut stragem certam adiacencium
tibi dissimules populorum, utens blandis fictisque sermonibus ac promissionibus,
scilicet quod, salva domo tua ac superstite, non valeat flagrans incendium
proximis tibi parietibus applicari. Contra consultorem huiusmodi forte te zelum
secundum scienciam non habente, audi patrem fili! tuam prudenciam ammonentem
consulcius brevi verbo, et memorie recommenda pro sincera gracia monitoris,
quia videlicet vindemiator racemum, quem anxius in vindemia preterit botris turgentibus
inherendo, decerpit avidius in autumpno et domus in flagracionis medio
constituta, etsi non consumitur incendio, tamen infirmatur exhaustis compaginum
viribus ad ruinam. Recole igitur progenitorum tuorum fidem erga patriam et
coniugalis federis dulcedinem erga gentem. Super patria tua, immo super te ipso et
tuis posteris ingemiscens excita, queso, potenciam tuam, et in eorum auxilium de
cubili tuo progredere sicut leo. Cum quibus nomen tuum, in seculorum generacionibus
gloriosum, ut firmamentum gentis, stabilimentum populi et tutela patrie,
absentibus et futuris ad laudem perpetuam predicetur et semini tuo post te compatriote
tui coniugantur amore et federe sempiterno. Romana vero ecclesia, que
uteri sui oblivisci non valens devotos filios non osculatur in dolo, sed sincera complectitur
karitate, nec illos odisse potest, et offendentes, in tantum est prona ad
veniam, qui simpliciter corriguntur, ut correctis habundanciorem graciam restituat,
quam subtraxit. Te igitur agentem fideliter erga Deum et filialiter erga
matrem super eos suum ponet velud insigne signaculum et domui tue de rore celi
et de pingwedine terre incrementa benedictionis perpetue largietur.
|
|