Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 14


contigit miraculis coruscare? eciam, domine Deus, indesinenter recolendum
eterne noctis supplicium, in quo quicquid penarum nunc
excogitari potest, quicquid eciam non potest semper adest et nusquam
vel ad momentum deest, cuius vermis immortalis, ignis inextinguibilis,
fetor intolerabilis est, cuius terra tenebrosa et mortis
caligine cooperta, terra miserie et tenebrarum est, cuius torrentes
in piceni conversi et humus in sulphur ardebunt in sempiternum.
o si vel post innumera annorum milia tam gravia finirentur supplicia!
sed nullus deinceps erit penarum terminus, nullus ad veniam reditus.
he quam horrenda, he quam pavenda sunt! sed maior
erit, Domine, cruciatus amissio tue claritatis; sufficit enim ad plenam
miseriam tua non perfrui beatitudine, in qua iusti receptis
corporibus sanctorumque angelorum beatitudinibus coequati internam
lucem aspicientes sicut sol refulgebunt. non esurient neque
sicient, non laborabunt neque lugebunt, quia quicquid sacietatis,
quicquid est gaudii tua visio prestabit, que in omnibus omnia erit.
nec tempus iam illis accedet quia totum eternitas possidebit nec
timebunt ultra iam mori qui meruerint beata immortalitate vestiri.
huius memoria, domine Deus, huius desiderium non recedat a
visceribus meis; hanc suspirem, ad hanc semper anhelem, totum
sit in horrore quod ad presens oblectat, quandiu a peregrinante
illius dulcedo semel elongat. dicat tibi erumpnosus et multum
peregrinus animus meus, dicat et non se fallat, dicat et verum
dicat: «S itivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et
apparebo ante faciem Domini? », et rursus Apostoli loquentis:
« Cupio dissolvi et esse cum Christo ». ut autem efficax sit
mea deprecacio, queso, Domine beatissime et gloriosissime, semper
virginis || Marie singularis sit fulta suffragio, quam tanti meriti esse
fecisti, ut in virtute concepcionis divine tantilla puella maior esset
quam celum et terra, essetque virgo non qualiscumque sed eius
qui fecit omnia gestaret, quoque oscularetur, lactaret atque nutriret
parvulum, beata puerpera, cuius magnitudinem nulla capit creatura
nec immerito plus omnibus ad deprecandum valet in celis, que

Torna all'inizio