Guido Faba: Dictamina rhetorica

80


CLVI.
Responsiva ad predictam.
Tristis est anima mea usque ad mortem pro eo quod,
sicut per vestras litteras intellexi, grandis apud vos infamia
graviter me accusat, que falsitatem continet, iniquitatem recitat,
et viam deserit honestatis: cui si veritatis suffragia prestarentur,
et hominum timerem iudicium et Dei sententiam
expectarem. Cum autem meus abbas fratrum consilio et unanimi
voluntate mihi licentiam dederit in studio per triennium
commorandi, sicut ipsius littere protestantur, nec excommunicare
me potuit voluntate mutata, nec sine causa factum
proprium revocare, maxime cum episcopus diocesanus consenserit,
et hoc fecerit ad cautelam per summum pontificem
confirmare. Qua de re caritati vestre duxi prece humillima
supplicandum, ut antique dilectionis et benevolentie memores
existentes, laboretis fratrum iracundiam mitigare; scientes
quod meum studium et scientie fructum et utilitatis augmentum,
dante Domino, singulis apportabit.
CLVII.
De cappellano ad cappellanum pro ecclesia obtinenda.
Dilecto in domino fratri et amico carissimo G. cappellano
Sancte Marie de Bagnarola, presbyter Albertus, Sancti Ambrosii
cappellanus, salutem et dilectionem. Quibusdam referentibus, intellexi
quod quemdam habetis sacerdotem vobiscum, quem non
vultis diutius retinere; cuius persona mihi necessaria multum
foret, si ad ecclesie mee vellet servitia commorari. Qua de re
amicitiam vestram deprecor incessanter, quatenus eumdem
presbyterum velitis inducere pariter et hortari, ut ad me venire
debeat, pro suis laboribus congruam mercedem
recepturus.

Torna all'inizio