Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber IV

Pag 166


Illa patrem plorat, dulcem vocat illa maritum
voce alta et lacrimis gemino dolet altera fratre,
haec nato: nulli minor est sua causa doloris.
Ingens Troia gemit, lugent matresque nurusque,
quaeque suum lacrimans fert ad sua funera munus;
postque ululant meste, vocesque ad sidera currunt
et cum femineo completur carmine caelum.
Sic quondam extinctum flevit Cassandra Chorebum
infelixque suum regem regina maritum,
impia quae tociens natorum funera vidit,
quorum unum ante oculos crudeli vulnere Pirrus
mactavit mestosque duos dedit esse parentes
una morte hominis, cui, ne tot funera multum
suffecisse putes, posita est quoque mortis imago
coniugis ante sui: post haec captiva videtur
regnorum quondam felix regina suorum.
I nunc et mundi miserum te crede procellis,
qui magno imperio fortique extolleris urbe!
Ut dulci a fructu foliisque cadentibus arbor
nudatur, plerumque ruit, radice revulsa,
per terram, mundi sic omnia prospera, sicque
quaeque cadunt, nullo aut parvo nutantia vento.
At cui non parva gelidum formidine corpus
et mens lenta fuit properansque ad menia fugit,
cum videt, ammotis castris, abiisse falanges





205




210




215




220




225
Torna all'inizio