Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 482


Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod Christus processit a Patre
aeternaliter, et a matre temporaliter; et utraque processio habet rationem nativitatis.
Secundum enim processionem aeternam Filius est de substantia Patris,
et exit ab eo in personam distinctam; et tamen est coniunctus Patri propter
indivisionem substantiae, quia Verbum apud Deum est; unde patet quod salvantur
suo modo tria illa quae dicebantur supra, art. 1, esse de ratione nativitatis;
et propter hoc dicitur oriri, et gigni, et nasci. Sed processio eius temporalis,
qua procedit a matre, habet nativitatis rationem, sicut cuiuslibet alterius qui ex
sua matre nascitur. Unde sicut duae sunt eius processiones, ut dictum est, in
1 libro, dist. 14, qc. 1, art. 2, ita etiam sunt duae nativitates.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis nasci sit personae, est tamen eius
ratione naturae; unde secundum duas naturas quas per generationem accepit,
habet duas nativitates.
Ad secundum dicendum, quod quamvis in Christo sit unum esse, tamen secundum
illud habet respectum ad duas naturas, ut supra, dist. 6, qc. 2, art. 2, dictum
est; et ita nativitas est duplex secundum duplicem respectum qui acquiritur
personae ad duas naturas acceptas per generationem.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non sit una ratio per univocationem aeternae
et temporalis nativitatis, est tamen una per analogiam.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod «bis», cum sit adverbium, ponit
numerum circa actum. Cum autem motus et actus numerentur tripliciter: scilicet
ex subiecto, quia est alius et alius agens; et ex terminis, quia est aliud et
aliud quod agitur; et ex mensura actus, quia nunc et tunc agit: hoc adverbium
«bis» non importat numerum, nisi qui causatur ex diversa mensura; unde non
dicitur «bis» lectum esse, si duo legant, nec si duo libri simul legantur; sed
quando diversis horis legitur. Quia autem in his quae aguntur in tempore non
est alia mensura nisi tempus, et hoc non est aliud et aliud, nisi quando discontinuatur;
ideo bis dicitur factum esse, quando aliquid cum interruptione factum
est. Aeternitas autem et tempus sunt diversae mensurae secundum diversam
naturam, et non per discontinuationem; unde quod fit in aeternitate et tempore,
potest dici bis factum esse; quamvis id quod aeternum est, non interrumpatur
nec cesset.

Torna all'inizio