Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 308


enim Philosophus multas rationes in Politicis, per quas
ostendi posset, quod filios nobilium decet addiscere musicam:
Sed de his forte infra tangetur. Quinta scientia liberalis dicitur
esse arithmetica , docens proportiones numerorum,
ad quam forte filii liberorum ideo tradebantur, quia fine ea
musica sciri non potest. Sexta scientia liberalis est geometria,
quae docet cognoscere mensuras et quantitates rerum.
Ad hanc autem filii nobilium, ideo forte tradebantur, quia
fine ea Astronomia, quae est de quantitate astrorum, et de
substantia syderum, et de cursibus eorum, perfecte sciri
non potest. Septima scientia liberalis dicitur esse astronomia,
circa quam forte antiquitus filii nobilium ideo insudabant,
quia gentiles circa iudica astrorum nimis erant
curiosi. Nunquam enim volebant bella inchoare, nec
aliqua opera incipere, nisi considerato gradu ascendente, et
inspecta conditione caeli: et quia hoc per astronomiam cognoscitur,
ideo filii liberorum et nobilium volebant in
astronomicis esse instructi. Sic ergo antiqui de liberalibus
senserunt, et has septem artes nimium extollebant. Veruntamen
plures sunt aliae scientiae longe nobiliores istis.
Nam Naturalis Philosophia dicens cognoscere naturas
rerum, longe melior est, quam aliqua praedictarum. Sed
hoc declarare non patitur perscrutatio praesens, quae debet
esse grossa et figuralis. Rursus et Metaphysica, quae
modo humano et per rationes humanitus inventas, tractat
de Deo et de substantiis separatis, longe nobilior est,
quam naturalis Philosophia, et etiam quam aliqua praedictarum,
de qua Philosophus ait primo Meta. quia nulla
est dignior ipsa quod intelligendum est de scientiis humanitus
inventis, inter quas Metaphyfica primatum tenet.
Amplia Theologia, quae est de Deo et de Angelis non modo
humano sed divino, et non per humanum inventionem
sed magis per inspirationem divinam, longe et incomparabiliter
nobilior et dignior est omnibus aliis. Adhuc
quaedam morales scientiae, ut Ethica, quae est de regimine

Torna all'inizio