Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 360


Solutio
Respondeo dicendum, quod modus mensurationem quamdam importat. Actus
autem ab eo mensuratur quod est ratio agendi; sicut misericordia accipit mensuram
in subventione misero facienda ex quantitate miseriae quae misericordiam
movet. Causa autem diligendi Deum est divina bonitas, quae est infinita.
Actus autem creaturae est finitus, cum ex finita potentia procedat; et ideo non
potest esse commensuratus rationi dilectionis; et propter hoc in dilectione Dei
non ponitur aliquis modus, ultra quem non oporteat progredi; sed quantumcumque
diligat, semper ad ulteriora se extendit: et propter hoc dicitur, quod
non habet modum, scilicet praefixum, ultra quem non oportet progredi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quia dilectio qua Deum diligimus, est finita,
ideo habet quemdam modum ad quem pertingit; non autem habet modum in
quo sistat vel sistere debeat, sicut est in aliis virtutibus.
Ad secundum dicendum, quod sicut supra dictum est, qu. 1, art. 1, res per cognitionem
quodammodo trahitur ad cognoscentem; et ideo ea quae ad cognitionem
pertinent, ex potentia cognoscentis sunt mensurata, quamvis veritas cognitionis
ad rem mensuretur. Sed per amorem amans trahitur ad ipsum amatum; et ideo
amor mensurandus est ad ipsam rem amatam magis quam ad amantem.
Ad tertium dicendum, quod quantumcumque Deus diligatur, actus non erit
immoderatus, quia non excedit proportionem sui obiecti.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod dicitur quod caritas non habet modum,
intelligitur quantum ad actum quem caritas elicit, non quantum ad actus quos
imperat: quia illi modos accipere debent ex ratione proprii obiecti circa quod fiunt.
ARTICULUS 4
Utrum modus diligendi qui est in praecepto,
possit in via servari
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod modus ille qui in praecepto implicatur possit in via servari:
quia Hieronymus dicit: «Qui dicit Deum
homini aliquid impossibile praecepisse, anathema sit». Sed hoc Deus praecepit
omnibus existentibus in statu viae. Ergo haereticum est dicere, quod non possit
in via observari.

Torna all'inizio