duos superiores dicens: Nullam creaturam per  
Christum factam esse communem, id est, immundam.  
Commune enim immundum vocabant Judaei. 
13. AMBROS.  Nisi ei qui existimat , id est, illi immundum 
est, qui putat non edendum. Et quia non  
hoc superstitione facit, sed timore suo, judicio  
reservandum. 
14. LANFR.  Illi commune . Quasi diceret: revera  
nihil est immundum, sed qui putat aliquid esse immundum,  
in sola ejus opinione est immundum. 
15.  Si enim propter cibum . Non contristes; si enim  
contristas propter cibum, perdis cibo tuo illum;  
sed perdere non debes, nam Christus pro eo mortuus  
est. Ergo non contristes; quod est non ergo  
blasphemetur bonum nostrum. Et ponit quod est  
consequens contristare, quia ex contristare consequitur  
quod blasphematur Christianitas. 
16.  Regnum Dei esca . Esca, vel potus sive sumptus 
non facit hominem habere regnum Dei, sed  
justitia, et caetera. 
17. AMBROS.  Noli propter escam . Homo opus Dei  
est; et iterum opus Dei est, dum reformatur per  
regenerationem. 
18.  Omnia quidem . Cum per naturam animalia  
munda sint, dubitantibus tamen fiunt immunda, et  
erit illi offendiculum, qui cum dubitat, comedit  
tamen. 
19. LANFR.  Per offendiculum , hoc est, qui sua  
comestione non manducantem scandalizat. 
20.  Non manducare . Hoc est quod dicit, si impraesentiarum  
sit ille qui abstinet, et ita infirmus  
sit ut patienter non possit cernere utentem creaturis  
Dei, eum qui fidem habet omnibus utendi, melius  
est fidem habenti ab eis abstinere quam abstinendi  
molestiam sua perceptione ingerere.
  |  
  |