CAPUT VII
De modo operandi per spiritus
Est etiam modus operandi per spiritus, ad quem sciendum nota
quod quatuor sunt spiritus, et dicuntur spiritus, quia evolant ab
igne, habent naturam quatuor elementorum, et sunt hi: Sulphur
quod habet naturam igneam, Sal Armoniacum, Argentum vivum,
quod habet spiritum aqueum, qui vocatur alio nomine servus
fugitivus, Auripigmentum seu arsenicum, quod habet Spiritum
terreum. Quidam operantur per unum istorum sublimando
eum et in aquam convertendo, et destillando, et congelando, et
supra cuprum proicendo, et convertit eum ut dicunt.
Quidam vero operantur per duo istorum, quidam per tria, quidam
vero per omnia quatuor, scilicet quemlibet istorum sublimando
per se multoties, quousque sit fixum, postea quodlibet
per se destillando, dissolvendo in aquam cum aquis acute dissolventibus
multoties imbibendo et iterum simul aquas omnes iungendo,
et iterum simul destillando et congelando, habent lapidem
album crystallinum, de quo si parum proiecerint super aliquod
metallorum, in veram lunam transmutaret. Et tunc quidem
dicunt quod ibi sunt quatuor elementa et depurata: quidam alii
uno spiritu et cum corporibus et quantumcumque hunc modum
non probaverim, naturalis tamen videtur, et vereor et credo
quod omnibus quasi ignotus sit, licet Avicenna in epistola sua ad
patrem directa, hunc modum aliquantulum tangat. Ego vero
cum locum ac tempus habebo, hunc modum probabo.
|
|