pro articulis ponuntur. Greci autem partem articulorum habent,
quam nos non habemus, et in ultimo loco eam ponunt, ubi nos ponimus
interiectionem. Pro illis igitur articulis haec pronomina ponimus,
unde ipsa articularia vocamus. Praepositiva ideo dicuntur, quoniam
semper praeponuntur. Demonstrativa vero appellantur, quia rem praesentem
ostendunt. Sciendum etiam, quoniam hic pronomen semper
corripitur, hic adverbium producitur, unde Virgilius: Hic vir, hic est,
tibi quem promitti saepius audis.
Alia quaestio. Quaerendum nichilominus videtur de eodem pronomine,
quod est hic, quando sit pronomen vel quando articulus tantum.
Solutio. Sed notandum: tunc est pronomen tantum, quando officio
nominis fungitur, ut 'hic est vir, de quo dixeram tibi'; tunc vero
est articulus, cum coartat nos ad cognoscendum genus, numerum vel
casum.
De subiunctivis. Item subiunctivum vel relativum generis masculini
is eius ei eum ab eo, et pluraliter ei eorum eis eos ab eis; generis
feminini ea eius ei eam ab ea, et pluraliter eae earum eis eas ab eis;
generis neutri id eius ei id ab eo, et pluraliter ea eorum eis ea ab eis.
Quaestio. Qua ratione subiunctivum is pronomen vocatur? Solutio.
Quia semper subiungitur. Praecedit enim nomen et sequitur pronomen,
ut 'Aeneas filius Veneris; is vicit Turnum'. Dicitur etiam relativum,
quoniam praecedens nomen revocat ad memoriam, ut 'Dominus
Ihesus Christus'; is est qui vicit diabolum'.
De infinitis. Item infinita generis masculini quis vel qui cuius cui
quem a quo vel a qui, et pluraliter qui quorum quis vel quibus quos
a quis vel a quibus; generis feminini quae vel qua cuius cui quam a
qua vel a qui, et pluraliter quae quarum quis vel quibus quas a quis
vel a quibus; generis neutri quod vel quid cuius cui quod vel quid a
|
|