Magnaque sub gemina nutavit Roma ruina.
Quid superest? dominam quis nunc manet exitus Urbem
Corruet, an stabit? Quod si frustra arma movemus,
Exime tot curas animo tantosque labores:
Somnum redde oculis et membris redde quietem
Nam michi si, cogente Deo, patrieque cadendum est
Quid iuvat obniti contra Fatoque prementi
Humanas afferre manus? Moriamur inermes!
Vivat et in toto regnet ferus Hanibal orbe!»
Non tulit indignantem animo pater optimus: «Imo,
Imo» ait «armato latronem pellere luscum
Finibus Ausonie dabitur. Discedet iniquo
Inde animo, metuetque alienam linquere terram
Sanguinis ac prede sitiens, at mesta suorum
Plebs metuens belloque nimis turbata propinquo
Hunc repetet retrahetque domum. Postquam Africa tanget
Litora, funesto veritus confligere campo
Congressus volet ante tuos. Tu furta caveto
Insidiasque viri. Doceant te dira duorum
Funera barbarico confeota ferociter astu.
I tamen atque hostis crudelem conspice vultum
Et dictis intende aurem cautusque vigilque
Insidiosa senis versuti percipe verba.
Si renuis retrahisque pedem, michi crede, per Orbem 45
Aut timidus videare aliis aut forte superbus.
Ille quidem varia tentabit flectere mentem
Arte dolisque novis, dulcem per singula pacem,
Pacem iterans, pacisque tegens sub nomine fraudem,
|
25
30
35
40
45
|