inclinativae: que ve ne, quia inclinant ad se accentum praecedentis syllabae,
ut dixitque, audisne, communiterve.
Ceterae omnes sunt communis ordinis, quia possunt praeponi et
supponi in ordine orationis, ut ergo igitur et cetera.
Quaestio. Quaeri merito debet, quare coniunctioni evenit hoc accidens,
quod potestas vocatur, cum haec pars ceteris omnibus minor
et inferior esse videatur. Alia <quaestio>. Vel cur nomini aut pronomini
vel verbo non accidit potestas, sed soli coniunctioni? Solutio. Ad
hoc dicendum est, quia haec pars, quae coniunctio vocatur, more regum
procerumque ordinata est. Reges enim quos volunt praeponi praeponunt,
et quos volunt supponi supponunt; quos volunt ut praecedant
praecedunt, et quos ordinant ut sequantur sine dubio secuntur. Ita haec
pars quas partes vult ut praecedant facit praecedere et quas vult ut
sequantur facit supponi. Unde merito sicut rex a regendo, sic utique
coniunctio a coniungendo dicitur.
Quaestio. Si coniunotio dicta est a coniungendo, ut praemisimus,
quaerendum est, quare hanc speciem intra se contineat, quae disiunctiva
vocatur. Quid enim est tam contrarium quam disiunctio coniunctioni?
Solutio. Notandum autem, quoniam disiunctivae coniunctiones,
licet sensum disiungant, verba tamen coniungunt, unde coniunctiones
appella<n>tur.
|
|