si Hieronymus, vir doctissimus ac fidelissimus interpres,
Apollinarisque et Origenes atque Eusebius et
nonnulli alii narrationem Beli fictam esse affirmant, si
eam Iudei in veteris instrumenti archetypo non agnoscunt,
idest si doctissimi quique Latinorum, plerique
Grecorum, singuli Hebreorum illam ut fabulam damnant,
ego non hanc adumbratam ex illa damnabo, que
nullius scriptoris auctoritate fulcitur et que magistram
multo superat stultitia? Nam quis belue supterraneam
domum edificaverat? Quis illic eam collocaverat et, ne
prodiret atque avolaret (volant enim dracones, ut quidam
aiunt, et si alii negant), imperaverat? Quis genus
illud cibi excogitaverat? Quis feminas easque virgines
ac sanctimoniales descendere preceperat nec nisi kalendis?
An tenebat draco, quis esset dies kalendarum?
Et tam parco raroque erat cibo contentus? Nec virgines
tam altum specum, tam immanem et esurientem
beluam exhorrebant? Credo, blandiebatur eis draco ut
feminis, ut virginibus, ut cibaria afferentibus; credo
etiam, cum illis fabulabatur: quid ni, honor dicto,
etiam coibat? Nam et Alexander et Scipio ex draconis
serpentis ve cum matre concubitu geniti dicuntur.
Quid, denegato postea victu non potius aut prodiisset
aut fuisset extinctus? O miram hominum dementiam,
qui his anilibus deliramentis fidem habent!
Iam vero quandiu hoc factitatum est? Quando fieri
ceptum? Ante adventum Salvatoris an postea? Nihil
|
|