Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 102


dum ad dispositionem eorum sensus eius pluraliter dirigitur,
aliquatenus ad singula quasi minor efficitur.
Occurrant ergo sibi, quos plantavit per orbis Romani
spacia, et suggerant vires auxilii et consilii, prout eis concessa
est divinę donationis gracia. Animadvertant itaque venerabiles
episcopi infatigabiliter persistentes in dei servitio nec
non regales capellani longa suspiria trahentes pro anuli
beneficio, quoniam intentio huius libri respicit ad honestatem
et utilitatem imperatoris domini nostri HEINRICI, ita
ut per revelationem servi sui BENZONIS redeant ad lucem,
quę iacent sopita in ventre oblivionis. Enimvero generali
censu declarato manifestum erit, quia visitavit dominum
nostrum cesarem oriens ex alto. Collocatus equidem in paradiso
diviciarum per donum caelestis gracię magnificabitur
super omnes reges
universę terrę. Nam Semiramis et
Assuerus
confitebuntur se eguisse, Nabuchodonus et Ptholomeus
pauperes fuisse, Darius et Cyrus nichil habuisse, ut persenserint


70




75




80




85
Torna all'inizio