Prope civitatem Jezrael ad jactum unius lapidis. est ager Naboth Jezraelite.
ubi habebat vineam. et noluit eam dare Acab. regi Israel. qui.
dolore commotus. posuit se super lectum. et Jezrael. uxor Acab. volen satisfecere marito fecit accusare Naboth a falsis testibus et postmodum lapidare.
qua de causa Deus misit Elyam prophetam. qui predixit Jezabel: Carnes
comedent canes in agro Naboth. et sic factum est. et quod Acab mala morte
periret. quod et factum est: hystoria habetur tercio Regum. XXIº capitulo.
Prope civitatem Jezrael. oritur unus fons magnus. qui appellatur fons
Jezrael. sicut scribitur primo Regum. ubi Philistini posuerunt exercitum
suum sive castra sua. cum Saul esset in Gelboe. inter ipsum fontem
et Bethsan. et distat Jezrael a Suna civitate. que est civitas contra
aquilonem in latere australi montis Hermon minoris. per Vj miliaria. Isti
duo montes. Gelboe et Hermon. unus est ab austro. ut Gelboe. alius ab
aquilone. ut Hermon. et ambo protenduntur usque in Jordanem. In planicie intermedia multi sunt habiti conflictus: ibi enim pugnatum contra
Madiam. ibi Saul contra Philistim. ut habetur primo Regum. ibi Acab
contra Asyrios. In planicie vero istorum moncium super Jordanem. incipit
Vallis illustris. que incipit ubi Jordanis exit fluvius mare Galilee et
durat usque ad Mare Mortuum. ut scribitur Genesi. Xiijº quod elevatis
Loth oculis. vidit omnem circum regionem Jordanis. que universa irrigabatur. antequam subverteret Dominus Sodomam. sicut paradisus Dei. et
hec vocatur Vallis illustris. quia in ea ab utraque parte Jordanis nascitur
chucarum et omnia nobilia et utilia. nisi prope Mare Mortuum. ad V
miliaria: ibi enim vallis est arida. propter fetorem Maris Mortui: hec enim
vallis. per quam transit Jordanis. longa est per centum miliaria. videlicet
de Mari Galilee usque ad Mare Mortuum: postea vero Mare Mortuum
durat per quatuor dietas. Iterum exit Jordanis de Mari Mortuo et transit
per desertum Pharam et vadit in Mari Magno et Mari Galilee. et. sicut exit
Jordanis. sic ingreditur in mare Galilee. ubi sciendum. quod. sub monte
|