Guido Faba: Ars dictaminis

388


pastorale, cura et rectoris provisio circumspecta, quod
scientie capiam documenta», vel «quod de labore fructum
reportem acceptum et manipulos copiosos, pro quibus tam
ecclesia quam parentela letetur, et exultare valeant consanguinei
et amici».
CLXXX.
Ad subditos decora descriptio per ornatum verborum
diversimode variata.

«Quia iustum est et consentaneum rationi, ut filios circa
scientiam laborantes sancta mater Ecclesia et consolari debeat
et eis manum porrigere adiutricem, libenter volumus tue devotioni,
cum facultas se optulerit, in conpetenti beneficio providere»;
vel «quia de tuo bono studio nuper audivimus»
vel «de honestate persone tue et litteratura sufficienti nova
percepimus gratiosa», vel «quia bonis moribus diceris adornatus
et insistis laudabiliter scientie capessende - tibi tale
beneficium assignamus et in signum benevolentie ac dilectionis
concedimus», vel «tue dilectioni in tanto beneficio providemus,
quod in scolis recipies annuatim, et erga devotionem
tuam nostre benedictionis manus ad abundatiorem subventionem
largifluas extendemus, si bono principio finem feceris
respondere» vel «si ad meliora, divina potentia suffragante,
tue processerint merita bonitatis», vel - «quia dignum est
ut male meriti gravi pereant egestate», vel «quia labiis
dolosis et lingua serpentina voluisti nos draconis dentibus lacerare,
non attendens quod vulnus lingue consolidari non potest,
quia facillime dilabitur in mendacium ex quo conscientia
est corrupta, ideo nec ad tuam subiectionem intendimus,
nec tue miserie condolimus; quia cura nos cogit officii
pastoralis ut subditorurn excessus animadversione debita puniamus;
ad nostrum spectat officium subditorum vitam et
mores in melius reformare» vel «sic corrigere delinquentes,
quod unius pena centum expavescant»; vel «quia sanguis
subditorum de manu prelati a Domino requiretur, expedit ut

Torna all'inizio