vero divisio est eius quod est commune per analogiam, quod quidem secundum
perfectam rationem praedicatur de uno dividentium, et de altero imperfecte et
secundum quid, sicut ens dividitur in substantiam et accidens, et in ens actu et
in ens potentia: et haec divisio est quasi media inter aequivocum et univocum;
et talis divisio est peccati in mortale et veniale: quia ratio peccati perfecte in
mortali invenitur; in veniali vero non nisi imperfecte et secundum quid; unde
minimum quod potest esse de ratione peccati in aliquo actu est in veniali; sicut
minimum quod potest esse de natura entis est in ente in potentia et in ente per
accidens, et hoc ipsa nomina ostendunt: quia venia non debetur peccato nisi
secundum quod aliquam imperfectionem peccati habet; mors autem debetur
peccato inquantum peccatum est; et ideo mortale peccatum perfectum quid in
genere peccati dicit, veniale autem imperfectum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod mortale et veniale non conveniunt in peccato
sicut in genere univoce de eis praedicato, sed sicut in eo quod eis per analogiam
commune est.
Ad secundum dicendum, quod venia debetur alicui dupliciter: vel sicut ei quod
indulgetur, vel sicut ei quod est indulgentiae ratio. Sicut ei quod indulgetur, non
debetur alicui nisi peccato: quia nihil indulgetur, nisi quod poenam meretur.
Sicut ei quod est indulgentiae ratio, nunquam venia peccato debetur, sed vel
infirmitati, vel alicui quod facit imperfectionem in genere peccati. Peccatum
autem veniale non dicitur veniale sicut remissionis ratio, sed sicut id quod facile
remittitur propter imperfectionem peccati; unde per hoc quod dicitur veniale,
non tollitur tota ratio peccati, sicut per hoc quod dicitur mortuum, tollitur tota
ratio hominis. Unde non sequitur quod veniale peccatum non sit peccatum, sed
est imperfectum quid in genere peccati.
Ad tertium dicendum, quod oppositio venialis et mortalis est secundum perfectum
et imperfectum; unde non omnino excludunt se, sed unum est dispositio ad
aliud. Vel dicendum, quod opposita inesse eidem non secundum idem non est
inconveniens; et ideo cum peccatum veniale et mortale non sint in homine
secundum eumdem actum, sed secundum diversos (qui etiam simul non sunt),
non oportet quod tollatur oppositio venialis et mortalis.
Ad quartum dicendum, quod peccatum quod completam rationem culpae habet,
directe gratiae opponitur: peccatum vero veniale, quod imperfectam rationem
culpae habet, non opponitur gratiae nisi indirecte, ut scilicet est dispositio
quaedam ad mortale. Quae autem sic sunt opposita, non est inconveniens esse
simul, sicut siccitas, quae dispositio est ad calorem, est simul cum frigore; unde
non est inconveniens quod veniale sit culpa, et simul cum gratia.
Ad quintum dicendum, quod averti a fine incommutabili, est dupliciter: vel in
habitu, vel in actu tantum. Secundum habitum avertitur qui sibi alium finem
contrarium ponit, et hoc est in peccato mortali; unde qui peccat mortaliter, est
|
|