5. Est et alius modus dicendi, a quibusdam postposicio,
a quibusdam postsuasio dictus. Iuris est huius quae facta sunt
quasi non facta sint dicere, et ad eas quasi per ammonicionem
apostrophae hunc de quo agitur exigere. Virgilius:
Incipe, parve puer risu cognoscerr matrem:
Matri longa dedit t<ulerunt> f<astidia> menses.
Incipe, parve puer . . .
Et hic stilus; et creber et honestus.
6. Neque minus immo magis in stilo nitet correctio.
Quod coloris genus vel ascendere solet in maius, vel alterum contempnit,
alterum sibimet eligit. Id patet exemplis: << Dilectionem amici,
immo filii prorsus in te trasfudi >> . Terentius:
. . . dictum puta
Nempe ut curentur haec recte? Simo. Immo aliud.
His ergo modis duobus correctio perficitur.
7. Neque vero moderationis immemor fueris, quippe quae
scriptis quasi quandam lucem infundit, nec rebus parcit, haec rerum
feritatem quasi lenit, aliena saepe vocabula reddit quodammodo propria.
Quaedam hinc subiciamus exempla. Horatius:
At nostri proavi Plautinos et numeros et
Laudavere soles nimium pacienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirari. . .
8. Fit autem aliquando per << quasi >>, per << quommodo >>; << ne
dicam >>, interdum apponas; vel << ut verius dicam >>, vel
<< ut ita dixerim >>. Modus coniugatus annumeretur superioribus,
annumeratus prae ceteris lectori placeat, placens exerceatur vel
exerceat, exercens opus illustret, vendat. Commendet hunc et
raritas. Fit autem << taliter >> vel << ut >> praecedens verbum cum si coniuctione
repetatur, vel mutatum in participium transferatur.
|
|