Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 406


Hoc est principem principum, qui tenet legis vinculum.
Ipsum temptavit preliis divulsis maceriis
Opponens ei hydolum falsum atque frivolum.

Inter nos facit scismata blasphemando karismata,
Quę fiunt in ęcclesiis, quibus obstat heresis.
Quod cernimus cottidie, non est opus dicere.

Altera fides colitur, cui qui credit, moritur;
Hanc Patarini predicant, aras ei dedicant,
Contempnunt sacrificium et dignum officium.

Antichristina tempora quorumdam tenent pectora.
Ob hoc quidam episcopi sponte facti miseri
Heu relictis labaris adheserunt Pataris.

Tu solus es in prelio decertans pro imperio
Et pro fide catholica atque apostolica;
Achates ante faciem vadit sternens aciem.

O signifer aecclesię, archos, pater egregie,
Quem cernis non deficere, sed magis profìcere,
Presenta tuis litteris ante vultum principis.

Dic regi, quanta pertuli, quando Zabulum expuli
De Romanis palaciis et gazophylaciis,
Ad regis amiciciam retorsi militiam.

Quis dabit ei meritum, qui sic tenet anhelitum?
Si Ticini palacium dabitur et Lacium,
Non erit redhibitio tanto pro servicio.

Torna all'inizio