Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 504


HEINRICUS, sicut speravit, sertum suo capiti. Delusus hac
prima fiducia desperans redibit cum verecundia.”
Sapientes vero episcopi et optimates profundioris consilii
circumsteterunt domino nostro regi dicentes: „Re vera, quicumque
sunt sane mentis, animadvertunt, quod mira et vera
est dispositio dei omnipotentis, qui dat unicuique secundum
opera sua.
Putatis, o barones, quod sacrilegos et periuros
comitetur victoria? Non, quia conflati in runcina inventi
sunt scoria. Isti sunt, qui dicunt in corde suo: Non est deus.
Isti ponunt in cęlum hos suum et lingua transit in terra, ideoque
tenet eos initium peccati, superbia. Isti sunt, qui dicunt:
Faciamus mala, ut veniant bona, quorum dampnatio iusta est.
In veritate sciatis, quoniam nunc iudicium est Romę, nunc
pseudoprinceps Romę eicietur foras, adbreviavit enim deus
Romanę malicię moras.”
Summo igitur mane paraclitenę festivitatis coadunati sunt
archiepiscopi et pontifices in conspectu regię maiestatis et
dicebant ad invicem: „Quid hodie, fratres, faciemus, quia hic
duas aecclesias non habemus, ut in una dominus noster rex
vestiatur et coronetur et in alteram vadens coronatus, ubi
missa celebretur. Ista est vetus consuetudo regalis coronę,

Torna all'inizio