conferre potest natura, nichil meliorare potest ars humana.
tempore etiam istius episcopi, scilicet anno Domini .Mo.C.XIII.,
Ianuenses castrum Portus Venerij edificaverunt. scribitur autem
corrupte et profertur improprie quando scilicet Portus Veneris
vocatur. deberet enim dici Portus Venerij a quodam sancto,
qui dicitur Venerius, cuius corpus ibi prope, scilicet in insula
Tini, requiescit. olim enim dicebatur Portus Lune, ex eo quod
erat portus civitatis Lunensis, que modo funditus est destructa.
sed, portato illuc corpore supradicti sancti, Portus Venerij
est appellatus. hoc tempore etiam inventa est moneta
denariorum, qui bruni dicebantur; prius enim cives Ianuenses
papiensibus utebantur. tempore etiam huius episcopi Ianuenses
Callarim ceperunt et domino suo, qui dicebatur Marianus,
|
|