dicit quod nihil est commune univocum
substantie et accidenti.
Forte dicetur ad hoc, quod verum esset,
quod omne nomen esset equivocum, si ita
esset quod nomen de significato speciali
significaret substantiam cum accidente,
vel cum qualitate. Et secundum quod
sunt res, nihil est commune univocum
substantie et accidenti secundum quod
res. Tamen quia nomen significat substantiam
cum qualitate secundum quod
sunt modi transformati a rebus, ideo non
oportet quod omne nomen sit equivocum,
quia aliquid bene potest esse commune
univocum substantie et accidenti
secundum quod sunt modi, licet non secundum
quod sunt res.
< 3 > Tunc erit questio, que sit causa
quare substantie et qualitati, secundum
quod sunt modi, potest magis esse aliquid
univocum quam secundum quod sunt res,
quia sicut est in rebus, ita videtur quod
debet esse in modis transformatis a rebus.
< Solutio ad 1 >
Et dicatur ad primum, quando queritur
utrum significare substantiam cum qualitate
|
|