Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 364


vel aliae vitae. Est enim vita quadruplex, videlicet pascualis,
venativa, piscativa, et furativa. Pascualem autem vitam
ducunt viventes ex agricoltura, vel ex animalibus domesticis:
venativam autem viventes ex sylvestribus: piscativam
autem, ex piscibus: sed furativam vitam ducunt viventes
ex rapina et furto. Contingit autem hos modos
vivendi conbinare: quia quidam vivunt pascualier et venative:
quidam pasualiter et piscative: quidam vero venative
et furtive: quidam autem ex omnibus, nam ex pascuis,
et piscibus, venationibus, et furtis vitam quaerunt.
Horum autem modorum modus vivendi furtivus omnino
illicitus est, alii vero modi possint esse liciti. Vivere
enim ex pascuis, ut vivere ex agris, et animalibus domesticis
cuiusmodi sunt oves, et boves et caetera talia, licita
sunt: quia natura talia produxit, ordinans ea ad usum hominis:
semper enim imperfecta ordinantur ad perfectiora,
ut aqua, et terra, quae sunt inanimata, ordinantur ad nutrimentum
arborum, et plantarum, tanquam imperfecta
ad perfectiora: arbores vero, et plantae, tanquam insensibilia,
ordinantur ad nutrimentum animalium sensibilium:
omnia autem haec tam inanimata quam vegetabilia, et
sensibilia ordinantur ad nutrimentum et sustentationem
hominum. propter quod bene dictum est quod scribitur
I. Polit. quod natura dedit nobis talia, ordinavit enim ea
ad usum et dominium nostrum. licitum est ergo sumere
nutrimentum ex agris, et animalibus domesticis quare
vita pascualis est licita. Sic etiam venativa et piscativa de
se non sunt illicita quia enim homo naturaliter dominari
debet non solum animalibus domesticis, sed etiam bestiis
sylvestribus, et piscibus; habet contra talia iustum bellum
propter quod Philosophus I. Politic. vult venativam
et piscativam esse vitas licitas. ait enim, quod hominum
ad bestias et ad alia animalia est iustum bellum. per se
enim loquendo homines iuste possunt talia facere, et ordinare
ea in usum proprium. Furtiva autem vita per se

Torna all'inizio