: De secretis mulierum

Pag 21


Huic coque saxifragam vel aqua vinove ministrans
Hunc illi potum vel aque decoctio cuius
Eius aquet (sic) vinum. Triduo si talia potet,
Qui si non mingat, lapidis tibi causa patescat.
Que si vesice lapis in collo sit adherens,
Cum malva cretanus, saxifraga, senetiones,
Nastur aque, ruta, parietaria, caulis agrestis;
Ista coquantur aqua cuius sit tertia vini,
Tertia pars olei; sit aque pars tertia salsa,
Sive marina; bene fomentes partibus illis
Herbas ducendo; cum fomentatio longa
Iam fuerit facta, suggendo ducitur ipse;
Sed prius unge loca virge vicina capudque
Unguento criseo; trahe post suggendo lapillum.
Frangere si lapidem vis, balnea sepe subintret
Atque moretur ibi patiens. Milium coque solis( ?)
Ac edere grana, saxifraga feniculusque,
Bracteos apium, sic petroselinus uterque ;
Cerasa dent nucleos, vino pistata coquantur;
Ista bibat calida cum sederit ipse lavacro.
Flores vel folia sumat vel grana geneste
Cum siliquis; illa vino si decoquis albo,
Ampneve fontino, quem potum da patienti,
Et lapidem franget, minuens infra breve tempus,
Sic emittet eum per arenas sepe minutas.
CAP. 41. Sunt etiam quidam soliti commingere lectos
Nolentes etiam ; morbus communis et hic est.
His urinalis via fit paralytica, sicque
Cum calidis herbis hoc fomentare licebit.
CAP. 42. Sunt autem quedam veterano continuantes,
Cum sanie fluxum velut apostemata passe.
Sunt alie steriles saniem quasi menstrua dantes,
Cum natura negat his menstrua frigiditatis
Ex causa proprie, vice quorum talia ducunt.
Quas sic curabis subfumigium faciendo;
Juniperus nepta, mentastrum pulegiumque





685




690




695




700




705




710




715
Torna all'inizio