non tamen talis afflicio poterit animam a corpore 				  c.76r.a  
separare"  . "  Et est pena conveniens, quia, sicut humana 
anima peccat se convertendo ad corporalia inordinate, 
ita conveniens pena est ut per corporalia affligatur. 
Nichil enim potest affliccionem inferre nisi in quantum 
est contrarium voluntati. Que non tantum corporaliter 
sed spiritualiter debent intelligi veluti per similitudinem 
dicta sint, sicut scribitur in Esaye ultimo: 
"  Vermis eorum non morietur in eternum"  . "  Potest enim 
per vermem consciencie morsus intelligi in quo impii 
torquebuntur. Non enim est possibile quod corporeus 
vermis corrodat substanciam spiritualem neque corpora 
dampnatorum que erunt incorruptibilia"  .Sed contra 
hos Doctores eximios potest sic argui phylosophice: 
quod non tangit non agit. Sed ignis corporeus non potest 
tangere animam, neque secundum ultima qualitatis, 
cum anima sit incorporea, neque contactu virtutis, cum 
virtus corporis non possit inprimere in substanciam incorpoream, 
sed potius e converso. Ergo nullo modo anima 
separata potest pati ab igne corporeo. Preterea aliquid
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |