monasterii, liceat advocatorem per inquisicionem circa manencium 
libertorum hominum, sicut lex habet, hoc definire, et cum definitum 
fuerit, tunc demum ipsas res et familias pars predicti cenobii 
nostra preceptali auctoritate habeat atque possideat iure quieto. 
Recipimus preterea pretaxatum monasterium cum omnibus pretaxatis 
monasteriis, et cellis, rebus quoque et familiis ibidem aspicientibus 
una cum fratribus ac monachis ibidem Deo famulantibus 
sub nostre tuicionis munburdum. Statuentes ut abbates et prepositi 
eiusdem loci, iuxta priscam consuetudinem, ad communem 
utilitatem fratrum sua disponant, absque alicuius contradiccione. 
precipientes itaque iubemus ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, 
castaldeus, seu quelibet regni nostri magna, parvaque persona 
res predicti monasterii invadere, seu homines liberos, et servos 
distringere, pignorare, seu molestare audeat, absque legali iudicio, 
neque pensionem ab eis iniuste exigere presumat. Si quis igitur 
huius nostri precepti confirmacionem seu munburdi tuicionem aliquando 
infringere conatus fuerit, sciat se compositurum auri optimi 
libras centum, medietatem Camere nostre, et medietatem parti 
predicti monasterii. Quod ut verius credatur, diligenciusque ab 
omnibus observetur, manibus propriis roborantes anulo nostro insigniri 
iussimus. Signum serenissimorum regum [MM]. Giseprandus 
cancellarius ad vicem Bosonis episcopi archicancellarii, recognovi.
  |  
  |