Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 291


non portaverunt ad littus! Sed certe, dum melius recogito,
tu non es melior nec dignior sancto Clemente quem et permisit in
mare proici et mandavit etiam suis discipulis, quod aliquibus temporibus
dimitteretur ibi. Sit igitur corpus tuum in mari Acconensi,
quousque Deo placuerit, sit tamen alter Clemens corpus clementis
et pii hominis! Sit et nobis quasi anchora et spes recuperandi
loci. Sic igitur tristitia nostra nobis in gaudium vertitur, dum
inveniemus illud esse nobis materiam gaudii et honoris, quod timebamus
esse causam tristitie et meroris. Gaude igitur, pater pauperum, frater
Nicolae, patriarcha Iherosolimitane! Gaudete, fratres, qui cum eo ivistis!
Gaude et tu, magne pater sancte Dominice! Gaudeat et ordo fratrum
predicatorum, qui ex merito sancte obedientie tale ensenium mittit ad
celum, unum talem patriarcham cum triginta fratribus simul et semel.
Vere credo quod fratres nostri letati sunt vehementer in celo, quando
tot et tales hospites susceperunt, ymmo non estis hopites et advene
(Levit. XXV, 23) sed estis cives sanctorum et domestici Dei etc!
(Ephes., II, 19) Felix illa processio a qua nec fratres minores fuerunt
exclusi! Audivi enim, quod circa horam mortis aliqui, nescio qui, ex
karissimis nostris fratribus minoribus in domo nostra se recluserunt
vobiscum et etiam vobiscum pariter sunt occisi. Gaudete fratres in
Domino semper! Ego tamen tristis et merens incedo quia inter tristes
et miseros remansi miser et, dum de eterno gaudio volo aliquid cogitare,
statim resorbeor tristitia solita, et subito commuto cor et verba,
et dolore torqueor. Heu michi, quia natus sum videre contritionem
populi mei! Heu michi, quia video tantam deiectionem fidei christiane!
Ubi est Tripolis, ubi est Accon, ubi sunt ecclesie christianorum,
que ibi erant, ubi reliquie sanctorum, ubi religiosi et religiose,
que Dominum laudabant quasi astra matutina! Ubi est multitudo
populi christiani, qui ibi erant! Certe religiosi et bellicosi occisi
sunt, pueri reservati, ut efficiantur Sarraceni et femine matrone sanctimoniales
et virgines date sunt Sarracenis concubine et sclave, ut ex
eis Sarracenorum populus augeatur. Vos autem de vobis dicite michi
fratres, qua hora fuistis occisi, et quid dixistis, quando venerunt
super vos inimici fidei christiane! Audivi enim, quod feria sexta, hora
tertia, occisi fuistis. Audivi enim, quod de mane celebrastis et communicastis
omnes, et convenit ad vos magna multitudo virorum et
mulierum ac parvulorum. Audivi a religiosa domina et fide digna, que
capta fuit a Sarracenis et presens erat, quando fuistis occisi, quod
quando intraverunt ad vos Sarraceni, vos altis vocibus canebatis:
Veni creator Spiritus. Et certe digne. Si enim digne cantatur: Veni,
creator Spiritus,
quando unus recipitur ad ordinem predicatorum valde

Torna all'inizio