Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 340


et cognovimus, per ipsa precepta et per ipsas inquisiciones,
sic resuspendimus causam ipsam usque dum Guidoni duci seniori
nostro ipsam causam renunciassemus, et dum ei omnia nota
fecissemus, sic ipse Guido dux senior noster iterum precepit, ut
sicut per demandacionem et auctoritatem domni Ludovici imperatoris,
ita et per demandacionem et iussionem suam ego Framsidus
castaldeus, iuxta inquisicionem que ante nos facta est, causam
ipsam finirem inter ipsos monachos et ipsos homines de villa
Ofene, et recolligerent ipsi monachi ipsos homines superius nominatos
et parentes eorum in suo servicio pro servos. quod et
factum est. Unde qualiter acta est causa vel deliberata, pro securitate
predicti monasterii, presentem noticie iudicatum nos Framsidus
castaldeus cum superscriptos iudices Fraupertum notarium
scribere iussimus, et factum est anno imperii dominorum nostrorum
imperatorum Lotharii et Ludovici filii eius piissimi augusti tricesimo
secundo et quinto, mense februarii, per indiccione secunda.
Testes: Framsidus castaldeus ibi fui; Giso ibi fui; Alagisi ibi fui;
Adalpertus ibi fui; Senoaldus ibi fui; Iohannes ibi fui; et reliqui.
HOC tempore quidam vir illustris de civitate Capua optulit in
venerabili monasterio Beati Vincencii inclitam curtem suam
in Fauciano, iuxta Marsicum montem per huiusmodi scriptum
DE SANCTA MARIA IN FAUCIANO.
IN nomine domini nostri Iesu Christi. Ludovico divina ordinante
providencia imperatore augusto, anno imperii eius in
Christi nomine vicesimoquinto, mense augusto, septima indiccione.
Ideoque ego Galcisi capuanus, filius quoddam Eponi, || motus Dei
omnipotentis misericordia, pro salute anime mee, ut hic et in futuro

Torna all'inizio