fervor non tepuit, quin ad fidem Christi Miramamolino suisque
complicibus praedicandam versus Marrochium non multo post iter
arripiens, tanto ad hoc aliquoties impetu festinaret, ut etiam peregrinationis
suae comitem, prae spiritus ebrietate solus praecurrendo,
desereret. Sed cum iam usque in Hispaniam ferventissime processisset,
Domino ad aliorum multorum salutem aliud ordinante eique
per gravissimas corporis aegritudines occursante, rursus in Italiam
rediit.
36 Veniensque, aliquantulam apud Sanctam Mariam de Portiuncula
moram fecit. Eo quoque tempore quosdam litteratos ad
Ordinem nobilesque recepit, quibus discretione praecipua, qua in alios
mirabiliter ipse pollebat, curam digne et decenter adhibuit.Porro
vir sanctus, quamvis suum cogeretur vel invitus protelare propositum,
tamen a coepto martyrii fervore non destitit, donec tandem tertiodecimo
conversionis suae anno ad partes Syriae transmeavit. Et
licet quotidiana tunc inter christianos et infideles praelia gererentur,
|
|