Iohannes Capuanus (de Capua) e Iordanus Terracinensis (de Terracina): Epistolae

Pag 43


unde splendori non convenit vel fulgori. Quam ob rem incongrue dicitur,
utriusque, ut convenit, proprietate servata, fulgoris abyssus valdeque inconvenienter
eloquencie rutilantis abyssus, quia res, que claret suoque se monstrat
radio et lumine proprio innotescit, latenti prorsus dissimilis est abysso, propter
quod etiam nimis improprie abyssus dicitur luminosa. Nam licet forsitan absque
iudicio dici possit abyssus luminis, si de tali agatur, cuius essencia sit immensa
et magnitudo pariter infinita, non tamen sic proprie dicitur lumen abyssi.
Quia vero in hiis aperte favere tibi asseris quam multa sollempnium oracula
scripturarum, vellem libenter unum saltem ex illis internam noticiam suo documento
deduci, sed tot fortassis occurrit, quod ipsa te copia inopem in hoc
reddit et multitudinis efficacia defectivum. Porro, karissime, non est datum
cuilibet posse ista capere vel amplecti. Nam visus noctue ad inspectionem divini
luminis non est aptus, nec cuiusque intelligencia huiusmodi sublimia, quamquam
veritatis luce notissima, comprehendit, licet intellectus perspicui altitudo
et invisibilia et exempta penitus a perceptione sensuum conspiciat et agnoscat.
Pro quibus utique sane intelligendis non est conveniens studium apponere
oportunum, quamvis prima prefati ternarii pagina multum secure proclamet
non licere filiis hominum applicare animum invisibilibus agnoscendis, immemor
forte preclare doctrine venerandi magistri gentium firmiter asserentis, quod
invisibilia Dei a creatura mundi per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur .
Sufficiat itaque tibi tantum de abysso tractasse, nec a modo circa eam intentas
multiplices cogitatus, ne forte per ingentem huiusmodi meditacionis et attencionis
instanciam veraciter abeas in abyssum. Responsum cartis mea dat
tribus unica vestris.
20.
IOHANNES
Viro quondam karissimo, nunc autem in gradu posito positivo ac pro suis
meritis adepturo coronam de floribus non electis, deceptus callide seu derisus
iniuste premia consequi digna derisoribus compensari. Sicut tue impulsu potencie
quam splendor illustrat eloquencie gloriose me rethorice venustatis inscium
iam pluries defluxisse lugeo in abyssum, sic virtus altissimi corda gementium
clementer solita consolari me superni fulgoris abysso dignissimum et
te ab illius gratia reddat penitus alienum tueque clarissimos et uberrimos
facundie fontes sub illa tenuitate vel siccitate constituat, quod me ipsorum

Torna all'inizio