Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 474


De oculis — Ista enim materia quandoque ad oculos tendit et
diversars egritudines facit, utpote obtalmiam (sic), cataractas, maculam,
pannum, cathetiam, eximium dolorem, et alia multa que
difficile enumerare duxi. Notandum est tamen differentiam inter
obtalmiam et cataractas: Illi quidem qui cataractos habent, de die
in diem visum amittunt, nec patiuntur dolorem, et nichil in oculis
apparet sicut in ilis qui obtalmia laborant, sed tantum habent lumen
per totum; quoniam si hodie parum, cras vident amplius,
sicque variantur; lacrimas emittunt et dolorem infinitum patiuntur.
Purges eos a principio cum theodorito euperisto aut yera pigra
Galieni; deinde caput purgium facias cum pillulis diacastoreis.
His factis, lacrimas provocabis ut materia lacrimis expellatur. Accipe
calcucemenon et fortiter tere et cum succo paritarie fortiter
distempera et mitte in canna circumvoluta pasta, demum ad coctionem
paste pone in furno; hoc facias ter, ad ultimum pulverem in
oculis pone; illud idern tacere poteris de lapidibus calcis eodem
modo paratis. Purgabis iterum cum pigra Galieni et pigra Alexandrina;
aloe dupplicato idem facit; pillule epta utiles sunt;
ad nimium dolorem pulegium, rosas, masticum, ladanum et olibanuum
in bona aqua bullias deinde per embotum patiens per nares
fumum recipiat; valet multociens asa fetida vel diacastoreum naribus
immissum. Ad ultimum ducas ad balnea et mirabiliter inungas
caput pulegino aut muscellino, et ita liberabitur.
De palpebris. — Quandoque nascitur caro intus palpebrerum substantiam
et visum contrabit. Inverse ergo palpebra cum paritaria
recenti carnem frica, pilos vero qui ibi fuerint tenasculis evellamus
et sic liberabitur.
De cura cataractarum. — Ad cataractas ita subvenius: facias caputpurgium
de pillulis diacastoreis vel aurea alexandrina. Purgabis
eos cum theodoriston yperiston, vel anacardino, vel yera pigra
Galieni, vel pigra alexandrina, dupplicato aloe, facias etiam colliria
qua generaliter oculis valent ex frigiditate patientibus: crocum,
aloe, cerusam, sarcocollum tere et cum succo paritario distempera
in pelvi donec ad spissitudinem veniat unguenti et sic penna oculos
illine; probatum est. Item ut ad simplicia veniamus, sarcocolla
cum vino distemperata vel ejus pulvis per se multum confert.
Item pulvis margaritarum bene inter duo marmora tritarum pannum
roditet et oculis proficit. Itern succus paritarie cum melle coctus
idem facit. Item succus basiliconis, rute, olibani, piretri, urine
pueri, in pelvi per IX dies dimitte, deinde quod succus tingit accipe
et ad solem in minutissimam pulverem redige, cumque opus
fuerit supersparge. Item habeas alumen rotundum et cum melle distempera;
deinde stupa madida involutum sub prunis per totam noctem
dimitte, mano cum camphora et succo paritarie distemperatum
ad solem donec desiccetur dimitte; iterum terendo in pulverem
redige, hoc enim pulvere utaris.
De sanguine oculorum. — Contingit siquidem sanguinem indurari
in oculis per duos annos, quibus ita medemur: ciminum in

Torna all'inizio