Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 318


homo. Et dixit ei symeus: Scias meum habitaculum esse
in tali loco. Et dixit ei vipera: Et ego in lacu qui prope est
illic moror. Ait serpens: Et ego in flumine ibi prope moror
quod, si habueris inde transitum, remunerabimus tibi super
bono quod nobis contulisti. Et abijt vnusquisque in viam
suam. Postea vero iniecit funem vt educeret aurificem, non
curans de eo quod dixerunt ei illa animalia, et eduxit eum
de fouea. Et cum ipsum eduxisset, regratiatus est ei et ait
illi: Tu maximam gratiam mihi contulisti, pro qua teneor
tibi remunerare; quod si placeret Deo te transire per terram
quam tibi hec animalia indicarunt, cum ibidem sit meum
habitaculum, remunerabo te de gratia quam fecisti mihi. Et
abiit vnusquisque in viam suam.
In processu vero temporum accidit heremite transire per
illam terram, et occurrit ei symeus et videns salutauit eum,
et ait ad eum: Nihil nunc habeo apud me, sed prestolare
paulisper. Qui abiens rediit ad eum cum multis fructibus
et delectabilibus et sibi donauit et, sumptis de illis quot
voluit, discessit inde. Et occurrit ei vipera que et videns
salutauit eum, et ait: Magna fuit gratia quam recepi a te;
sed rogo ne discedas, donec redibo ad te. Et iuit vipera ad
domum regis et interfecit filiam suam, et, acceptis corona
et iocalibus eius, tulit et donauit heremite, et nihil ei de
morte filie regis manifestauit. Et cogitauit heremita in corde
suo dicens: Iam hec animalia de beneficio quod eis egi mihi
remunerauerunt; estimo quod, si ad aurificem peruenero,
melius ipse mihi remunerabit, et saltem mihi de huiusmodi
iocalibus consulet. Postea vero heremita accessit ad domum
aurificis, et videns eum aurifex duxit eum ad suam domum
et honorem ei contulit. Cunque videret aurifex coronam
auream, cognouit eam quod fuit filie regis, [et ait ei: Noli
hinc discedere, donec ad te rediero. Et transiens ad domum
regis], annunciauit ei quoniam inuenerat coronam

Torna all'inizio