5. Praeterea, ut in 1 Caeli et Mundi probat Philosophus, impossibile est
quod aliquid habeat virtutem ad essendum semper, quod non semper fuit: quia
virtus quae est ad hoc ut sit semper, determinatur ad tempus infinitum; et quod
in tempore infinito potest esse, non habet virtutem determinatam ad hoc ut
quandoque sit, et quandoque non sit, quod invenitur in omni eo quod esse coepit.
Sed anima rationalis non semper fuit, quinimmo cum corpore incepit. Ergo
nec semper erit, sed cum corpore finietur.
6. Praeterea, cum nulla sit substantia sine propria operatione, ut Damascenus
dicit, impossibile est animam separari a corpore, si in
omni operatione sua indiget corpore. Sed in intelligendo corpore indiget: quia
non est intelligere sine phantasmate, ut in 1 et 3 de Anima dicitur,
et huiusmodi intelligere corrumpitur corrupto corpore, ut in 1 de Anima
dicitur: de aliis etiam operationibus eius planum est quod sine corpore non
exercentur. Ergo animam a corpore separatam remanere est impossibile.
7. Praeterea, omne quod est ex nihilo, ut Damascenus dicit,
vertibile est in nihil. Sed anima, cum sit creatura, ex nihilo est. Ergo videtur
quod in nihil vertibilis sit; et ita est corruptibilis.
In contrarium est quod dicit Philosophus in 2 de Anima, quod reliquum
genus animae, scilicet intellectus, separatur ab aliis partibus animae,
sicut perpetuum a corruptibili; et in 1 de Anima, quod intellectus
videtur substantia quaedam esse, et non corrumpi: non enim corrumpitur per
se, cum etiam inferiores vires, ut sensitivae, de quibus minus videtur, debilitentur
tantum ex indispositione organorum: nec etiam per accidens, cum non sit
forma super aliud delata, sed substantia quaedam per se subsistens.
Praeterea, in 10 Ethic. Philosophus probat felicitatem contemplativam activa
digniorem esse, quia est diuturnior. Sed felicitas activa extenditur usque ad
terminum huius corporalis vitae. Ergo contemplativa remanet etiam post hanc
vitam. Non autem in corpore. Ergo in anima.
Praeterea, ad Deum pertinet habere curam et providentiam de omnibus quae in
mundo fiunt, et praecipue de his quae circa homines geruntur, et praecipue
circa bonos, et qui sunt Deo simillimi, ut habetur ex verbis Philosophi
10 Ethicorum, quod homo sapiens est Deo simillimus, et sibi amantissimus.
Sed non potest esse sine iniustitia provisoris et gubernantis, ut mali non
puniantur et boni non praemientur. Cum ergo iniustitia in Deum cadere non
possit, oportet omne malum puniri, et omne bonum praemiari. Hoc autem in
vita ista non contingit, cum frequenter bona malis eveniant, et e converso. Ergo
videtur quod hoc erit post hanc vitam.
|
|