ZACHARIAS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, REVERENTISSIMO ET
SANCTISSIMO FRATRI THEODORO EPISCOPO ECCLESIAE TICINENSIS.
Pittatium nobis tua veneranda fraternitas optulit, per quod nos sciscitari
curasti, si liceat filium, cuius pater alterius filiam ex sacro baptismate suscepit
id est spiritalem eiusdem patris filiam, quod dici crudele est, in matrimonio suscipere,
quod apud te enormiter disseruisti contigisse. Sed bene tua sancta fraternitas
compertum habet, quod Dominus per Moysen praecipiat dicens: Turpitudinem
patris tui non revelabis; turpitudinem matris tueae non revelabis. Turpitudinem
sororis tueae, filiae patris tui, non revelabis. Turpitudo enim tua est. Turpitudinem
enim revelare dicitur, dum a propria consanguinitate praecipimur abstinere. Multo
magis a spiritali patris nostri filia omnimodo omni occasione aut argumento
reposito, sub nimia districtione cavere nos convenit, ne in iram divini examinis
incidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxerit frena luxuriae. Unde et
omnes omnino cavere debent talis sceleris commixtionem, ne in aeternum
pereant. Sed hii qui huius pernitiosae temeritatis, anime sueae salutem despicientes,
impiissimo se miscuit matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat separare et
|
|