Clara Assisiensis: Epistola ad sanctam Agnetem de Praga [III]

Pag 2276


facta sunt, humilitate, virtute fidei ac paupertatis brachiis amplexari;
et, ut proprie ipsius apostoli verbis utar, ipsius Dei te iudico
adiutricem et ineffabilis corporis eius cadentium membrorum
sublevatricem.
Quis ergo de tantis mirandis gaudiis dicat me non gaudere?
Gaudeas igitur et tu in Domino semper, carissima, nec te involvat
amaritudo et nebula, o in Christo dilectissima domina, angelorum
gaudium et corona sororum; pone mentem tuam in speculo
aeternitatis, pone animam tuam in splendore gloriae, pone cor
tuum in figura divinae substantiae et transforma te ipsam totam
per contemplationem in imagine divinitatis ipsius, ut et ipsa sentias
quod sentiunt amici gustando absconditam dulcedinem, quam
ipse Deus ab initio suis amatoribus reservavit. Et omnibus quae in
hoc fallaci mundo perturbabili suos caecos amatores illaqueant penitus
praetermissis, illum totaliter diligas, qui se totum pro tua dilectione
donavit, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, cuius
praemiorum et eorum pretiosita(ti)s et magnitudinis non est finis;
illum dico Altissimi Filium, quem Virgo peperit, et post cuius partum
virgo permansit. Ipsius dulcissimae matri adhaereas, quae talem
genuit Filium, quem caeli capere non poterant, et tamen ipsa
parvulo claustro sacri uteri contulit et gremio puellari gestavit.
Quis non abhorreat humani hostis insidias, qui per fastum momentaneorum
et fallacium gloriarum ad nihilum redigere cogit quod
maius est caelo? Ecce iam liquet per Dei gratiam dignissimam creaturarum
fidelis hominis animam maiorem esse quam caelum, cum
caeli cum creaturis ceteris capere nequeant Creatorem, et sola fidelis
anima ipsius mansio sit et sedes, et hoc solum per caritatem
qua carent impii: Veritate dicente: Qui diligit me diligetur a Patre

Torna all'inizio