multa tempora dicitur explevisse, quia dum in eo parvo quod vixit iustitiae
tramitem tenuit, quantum ad se omnia tempora in obsequium conditoris
expendit. Plane quicquid illic de sancto viro Sapientia loquitur, ita huic
per omnia congruit, ac si de illo specialiter diceretur: Senectus , inquit,
venerabilis est, non diuturna nec numero annorum computata. Cani sunt
autem sensus hominis, et aetas senectutis vita inmaculata, placens Deo .
Unde et sequitur: Factus dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet
animam eius. Propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis .
Sed ecce dum huius epistolae gerulus, qui ad vos veniat, quaeritur et
non suppetit, repente aliud, quod uberius ad aedificationem proficere
valeat, si scribatur, occurrit. Et fortassis ob hoc nuntius mihi superna
dispositione subtrahitur, ut interim vacante me stilus ad aliud transferatur.
Vir itaque Dei Dominicus, pater et dominus meus, ante annum defunctus
est, cuius vita si scribitur, vereor, ne fortassis a quibusdam fratribus
incredibilis iudicetur. Sed absit a me mendatium scribere. Nam qui veritatem
pro viribus veraciter colo, commentum fallaciae non admitto. Neque
enim illud nos latet apostoli, qui cum praemisisset: Si Christus non resurrexit,
|
|