Solutio
Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod spes non habet aliam certitudinem
nisi a fide; sed in hoc differunt quod certitudo fidei est in universali,
sicut quod quilibet bonus habebit vitam aeternam; certitudo autem spei est in
particulari, sicut quod iste, si bene facit, habebit vitam aeternam; et ideo certitudo
fidei est absoluta et universalis, certitudo autem spei particularis est, et
conditionata.
Sed hoc non potest stare: quia universale et particulare non diversificant potentiam
neque habitum; unde secundum hoc spes a fide non differret secundum
habitum, neque in alia potentia esset; quod omnino falsum est. Et ideo aliter est
dicendum, quod certitudo proprie dicitur firmitas adhaesionis virtutis cognitivae
in suum cognoscibile. Sed omnis operatio et motus cuiuscumque tendentis
in finem est ex cognitione dirigente, vel coniuncta, sicut in agentibus per voluntatem,
vel remota, sicut in agentibus per naturam. Quia vero non tenderet
determinate in finem suum nisi ab aliqua cognitione praecedente in ipsum ordinaretur,
inde est quod opus naturae est simile operi artis, inquantum per determinata
media tendit in suum finem. Et hoc habet ex determinatione divinae
sapientiae instituentis naturam; et ideo nomina quae ad cognitionem pertinent,
ad naturales operationes transferuntur; sicut dicitur quod natura sagaciter
operatur et infallibiliter; et sic etiam dicitur certitudo in natura tendente in
finem.
Et quia virtus in modum naturae operatur inclinando in determinatum finem,
ideo virtus dicitur esse certior arte; sicut et natura inquantum inclinat infallibiliter,
quantum ex ea est, in finem: et talis est certitudo spei; aliter tamen quam
in aliis virtutibus. Quia enim spes supponit facultatem in finem perveniendi,
quae quidem est ex liberalitate divina ordinante nos in finem, et ex meritis,
secundum quae omnes virtutes in finem ultimum perveniunt; ideo certitudo spei
causatur ex liberalitate divina ordinante nos in finem, et etiam ex inclinatione
omnium aliarum virtutum, et etiam ex inclinatione ipsius habitus: et ideo praeter
certitudinem quam habet ut quaedam virtus, includit certitudinem quae est
in omnibus aliis virtutibus, et ulterius certitudinem divinae ordinationis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod certitudo primo et principaliter est in cognitione:
sed per similitudinem et participative est in omnibus operibus naturae et
virtutis.
Ad secundum dicendum, quod certitudo cognitionis est ex seipsa; certitudo
autem naturae est ex alio ordinante in finem; et ideo certitudo cognitionis nunquam
deficit, sed certitudo naturae deficit quidem non per se, sed per accidens,
quia talis defectus non est ex ipso directivo in finem, ex quo habet certitudinem,
sed ex aliquo accidente; sicut ignis habet certitudinem absolutam calefaciendi,
|
|