Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 591


esse cognovit. Quod quomodo evenerit, quoniam posteris credo [scire] necessarium,
huic opusculo inserere deliberavi.
Mediolanensis igitur civitas, totius Longobardię metropolis, temporibus Romanorum
imperatorum sedes erat augustalis, in qua multi religiosi floruere episcopi; inter
quos et beatus Ambrosius, gemma sacerdotum, cuius flores eloquiorum usque hodie
in ecclesia redolent. Hic secutus orientales primum antiphonam in ecclesia decantare
constituit. Sed longo post tempore beatus Gregorius cantandi officium tribuit occidentalibus;
qui cognoscens, quia in unitate cantus tantum non est regnum Dei, sed in
obedientia et pace, Mediolanensem ecclesiam in omnibus sacramentis sancte Romanę
ecclesię unitam per reverentiam beati Ambrosii doctoris, quem in hoc secutus est, intermiscens
illius antiphonas suis cantibus, secundum antiquum morem cantare permisit.
Post multum vero temporis, cum se prefata ęcclesia symoniacę tota servituti [manciparet]
hereseos, episcopi, veriti Romanum iudicinm, hoc proverbium seminavere in populo:
"Ambrosiana ęcclesia in suo statu permaneat", falsitatis arguentes Ambrosium sepissime
in suis scriptis hoc intonantem: hereticum esse, qui se a Romanę ecclesię in aliquo subtraxerit
dicione. Prefati vero Romani pontificis tempore Gwido Mediolanensem vastabat
ecclesiam, vir illiteratus et concubinatus et absque ulla verecundia symoniacus. Huius
Guidonis tempore fuere duo clerici in prefata civitate, quorum alter nomine Landulfus ex
maiorum prosapia ortus, vir urbanus et facundissimus, alter vero vocabatur Arialdus,
ex equestri progenie trahens ortum, vir liberalibus studiis adprime eruditus, qui postea
martirio coronatus est. Hii, cum sepissime sacris incumberent libris et precipue beati
Ambrosii, invenere, quantum crimen sit talentum creditum abscondere. Huius rei,
gratia se Deo et beato apostolorum principi committentes, quadam die divina iuvante
gratia verbum predicationis faciunt ad populum; in qua fraudes symoniace venalitatis
populo propalavere, et quam turpissimum esset sacerdotes et levitas concubinatos
sacramenta celebrare, luce clarius demonstravere, et quia hereticum esset Romanê
ecclesie non obedire, beato Ambrosio teste declaravere. Quod audientes qui predestinati
erant ad vitam libenter accepere, et maxime pauperes, quos elegit Deus, ut
confundat fortia. Multitudo vero clericorum, que in eadem ęcclesia est innumerabilis
ut harena maris, concitaverunt capitaneos et varvassores, ecclesiarum venditores et
consanguineos et concubinarum suarum propinquos, et sedicione exorta silentium eis
imponere satagebant. Sed spe sua frustrati sunt. Nam cum crescente cottidie numero
fidelium mirifici Dei athletę acrius verbo insudabant predicationis, et propalata eorum
nequicia cottidie Dei inimici inpingebantur et minuebantur in tantum, ut ipsum
eiusdem ecclesię dictum pontificem ab ecclesia quadam die expellerent. Quod videntes
symoniaci, non valentes tamen veritati et tante multitudini resistere, confundebantur,
eisque paupertatem improperantes, Paterinos, id est pannosos vocabant. Et illi
quidem dicentes fratri "racha", rei erant iudicio - rachos enim Grece, Latine

1



5




10




15




20




25




30




35


Torna all'inizio