Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 239


substitutione tractatum, et cum post longam deliberationem omnes fuerimus in scrutinio faciendo
concordes, assumptis scrutatoribus et scrutinio iam incepto, cum quidam nostrum pro suo libito
recedentes, a nobis pluries requisiti, nollent convenire nobiscum, nos peracto et publicato ipso scrutinio
in communi, quia fuit habita diligenti collatione repertum, quod nos, qui eramus maior et
sanior pars capituli, consenseramus in scrutinio in dominum .., virum utique nobilem, litteratum,
providum et honestum, potentem ecclesie nostre iura manu forti et brachio excelso tueri, communiter
iniunximus uni nostrum, ut ipse sua vice et nostra nominaret et eligeret in episcopum et pastorem
animarum nostrarum. Qui, Spiritus sancti gratia invocata, eum nominavit pariter et elegit, et
idem electus ad multam instantiam nostram, ne, vocatus a Domino tamquam Aaron, divine vocationi
resistere videretur, assensum electioni prebuit de se facte. Cuius electio cum metropolitano
fuerit presentata et petita confirmatio ab eodem, dictus metropolitanus contradicentibus .. et sibi
adherentibus, qui a nobis recesserant et electionis beneficio se privarant, in eius confirmatione subito
non processit, sed vocatis et comparentibus partibus coram eo, cum pars eiusdem .. requisita in
iure nullam causam contradictionis iustam et rationabilem assignaret, pro qua non deberet electio
confirmari, examinatis tam eligentium studiis quam electionis meritis et electi, quem litterarum
scientia, morum honestas, vite virtus, nobilis prosapia et fama persone reddunt commendabilem
apud omnes, eandem electionem, quam invenit de persona idonea canonice celebratam, legitime
confirmavit. Cum itaque de tam bona persona ecclesie nostre canonice sit provisum, que Deo et
hominibus est accepta, per cuius industriam domus Israel, que olim posita super montem, usque ad
extremum montium iam poterit resurgere de profundo, vos, quorum interest, quod ecclesie non
vexentur, non obstante contradictione ipsius et sibi adherentium, qui de filiis conversi sunt in privignos
et prevaricantur in ecclesiam, matrem suam, quod de electo factum est, rationabiliter approbantes
velitis liberaliter confirmare.

X 18

Monasterio nostro vacante cum nos omnes, ad quos electio pertinebat, per formam scrutinii venerabilem
virum et religiosum .., presbyterum et confratrem nostrum, concorditer et canonice nobis
elegerimus in abbatem, vestre sanctitati electionem factam de ipso cum decreto per .. et .., latores
presentium, et .. et .., monachos et canonicos nostros, per quos de processu et meritis electionis
ipsius plene vobis constare poterit, humiliter presentamus, flexis genibus deprecantes ac etiam supplicantes,
quatenus electum ipsum, qui personaliter ad vestram accedit presentiam, recommendatum
habentes electionem de ipso factam canonice confirmare ac munus benedictionis impendere velitis
eidem, quia, cum sit bone vite et conversationis honeste ac fame laudabilis et gratiosus existat exigentibus
suis meritis apud omnes, firmiter speramus per eum monasterium nostrum in spiritualibus
et temporalibus reformandum.

X 19

Torna all'inizio