Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 268


gratiam habitualem, per quam tota Trinitas habitat in anima Christi, potest dici
iste homo Filius Dei, etiam secundum quod homo, non tamen Trinitatis: quia
secundum hoc non habet ipse comparationem ad relationes quibus distinguitur
Trinitas; sed quantum ad gratiam unionis dicitur tantum filius Patris naturalis.
Sed haec opinio non est conveniens dictis Augustini, qui simpliciter negat dici
Christum esse filium Trinitatis, aut Spiritus Sancti. Non enim hoc potest esse ad
vitandum confusionem relationum: cum enim confusio sit ex inordinata permixtione
aliquorum, nulla sequeretur confusio si secundum diversas naturas oppositas
relationes Filio attribueremus, vel Spiritui Sancto ratione diversorum,
cum etiam de Filio ratione diversarum naturarum sine aliqua inconvenientia
contraria praedicentur, ut quod est passibilis, et impassibilis; et etiam relationes
oppositae, ut quod est minor et aequalis Patri, et etiam maior et minor seipso.
Neque etiam negant hoc ad evitandum errorem qui posset sequi: non enim
magis patrocinatur errori Arii, si dicatur quod est filius Trinitatis per creationem,
quam quod dicatur, secundum quod homo, creatura; quod tamen conceditur.
Et est simile de aliis erroribus. Praeterea hoc quod conceditur iste homo
filius Trinitatis per creationem, secundum quod dicit suppositum vel individuum
hominis, non personam Filii Dei, non convenit secundae opinioni, quae infra
ponitur, dist. 6, secundum quod ille homo non potest supponere nisi suppositum
aeternum. Similiter etiam quod Christus per gratiam habitualem non comparetur
ad relationes distinguentes personas, non videtur esse ratio quod non possit
dici filius Trinitatis: quia nos dicimur per gratiam filii Trinitatis, et tamen gratia
quae in nobis est, est effectus essentiae divinae, non habens respectum ad
distinctionem personarum.
Et ideo dicendum aliter cum aliis, scilicet quod Augustinus hoc negat tamquam
simpliciter falsum et impossibile. Filiatio enim est relatio consequens generationem;
generatio autem est via ad esse: esse autem est quid suppositi a forma,
sive a natura; unde cum filiatio secundum Damascenum sit determinativa
suppositi vel hypostasis, non potest aliquis dici filius alicuius, nisi a quo
accipit esse. Esse autem Christi est unum, ad minus quantum ad secundam opinionem,
ut infra, dist. 6, qu. 2, art. 2, dicetur: hoc autem esse non habet
Christus ab aliqua persona divina nisi a Patre. Unde non potest dici filius nisi
Patris. Similiter etiam non potest dici quod sit filius Trinitatis per creationem
vel gratiam: quia quando in aliquo invenitur perfecta ratio alicuius nominis,
nullo modo recipitur illud nomen de eo cum determinatione diminuente, ut
patet ex verbis Augustini in littera; sicut planta dicitur vivens imperfectum
propter animam vegetabilem, quia non habet esse cum anima sensibili; animal
autem quamvis habeat eamdem animam, non dicitur vivens imperfectum, quia
habet eam cum anima sensibili. Christus autem habet veram rationem filiationis
ad Deum. Unde non est dicendus filius per creationem neque per gratiam:
quia per hoc significatur filiatio imperfecta ad Deum, quae est secundum quid,
et non simpliciter.

Torna all'inizio