Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1030


3. Praeterea, ad obligationem iuramenti voluntas iurantis requiritur, qui
seipsum obligat. Sed si desit ei intentio obligandi se secundum intentionem
recipientis, non est ibi voluntas obligationis. Ergo iuramentum illud non erit
obligatorium secundum intentionem recipientis.
SED CONTRA, iuramentum institutum est ut per ipsum fiat fides de sermonibus
iurantis recipienti. Sed hoc non esset nisi secundum suum intellectum iuramentum
accipiendum esset. Ergo iuramentum obligat secundum intentionem
recipientis.
Praeterea, fraus et dolus nemini debet patrocinari. Hoc autem accideret, si aliquis
dolose iurans secundum suam intentionem tantum obligaretur. Ergo obligatur
secundum intentionem recipientis.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est iuramentum:
unum assertorium, et aliud promissorium. Promissorium iuramentum est de eo
quod in futurum a iurante faciendum expectatur vel per se vel per alium.
Assertorium vero est quod fit ad confirmationem veritatis et praesentis et praeteritae,
si etiam causa non simus. In iuramento ergo assertorio est una tantum
obligatio, scilicet qua quis obligatur ad peccatum, si veritas suo iuramento
desit. In iuramento autem promissorio est duplex obligatio. Una qua quis obligatur
ad faciendum hoc quod iuramento promisit; alia qua obligatur ad peccatum,
si non fecerit.
His ergo visis, sciendum, quod sicut non omnis assertio est digna ut iuramento
firmetur, ita nec omnis promissio, sed illa tantum quae utilitatem aliquam continet:
unde si promissio quae est de aliquo quod salutem impediat, sive sit contrarium
saluti, sive viae perfectae in salutem, iuramento firmetur, ex hoc ipso
iuramentum efficitur indebitum, quasi actus cadens super indebitam materiam:
unde obligat secunda obligatione quae est ad peccatum, nec remanet ei virtus
obligandi prima obligatione ad faciendum. Prima enim obligatio est ad vitandum
secundam obligationem: unde iuramentum quod de necessitate ad peccatum
obligat, ipso facto ab alia obligatione vacuatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod iuramentum Iosue non erat de eo quod secundum
se esset illicitum, sed de eo quod factum erat illicitum, quia prohibitum:
unde in hoc sufficiebat intentionem servare prohibentis. Et ideo, ut dicit
Ambrosius in lib. De offic., mulctavit eos meliori morte, scilicet obsequio
mysterii divini, ut esset clementior sententia: et sic quodammodo occisi sunt
servilitate, quae est mors interpretativa secundum leges.

Torna all'inizio