et levitae Christi Francisci breviter utcumque gesta scripturi, priora
quaedam ipsius infirma praemittimus, ut conversationis eius ultimis
quae plene vel digne explicare non possumus, ad prima collatis, conversionis
illius auctor magnifice ab omnibus collaudetur, pia innocentibus
humilitas augeatur, firmiorque prolapsis de venia spes donetur.
Explicit prologus.
Caput I - Quo ordine sit conversus ac sua vendiderit, et quanta
a patre eum persequente sustinuit.
1 Fuit igitur in vallis Spoletanae finibus, civitate Assisio, vir
quidam nomine Franciscus, negotiator officio, praedives transitoriis
opibus, sed iustitiae pauper operibus. Nam a primaevo aetatis
suae tempore in mundi vanitatibus indecenter nutritus, suis etiam
nutritoribus insolentior est effectus. Quid multa? Hic saeculi miserrimae
felicitati et gloriae penitus intendebat; caeterosque in his praeire
conatus, cordis inquieti lasciviam iocis et lusibus, gestu et habitu, verbis
impudicis et cantibus ostentabat. Et cum esset pecuniarum cautissimus
conquisitor, etsi in dispensando vel retinendo largitatis
medium non tenebat, plus tamen in partem prodigalitatis quam avaritiae
declinabat. Unde cum propter inanem suorum dissipationem
videretur affabilis et humanus, multorum ob hoc sibi cohaerentium
caudam post se traxit iniquam, qui ipsum veluti caput et ducem
sequebantur praecipites ad ruinam. Sic, suorum complicum stipatus
agminibus, usque ad annum aetatis suae fere vigesimum quintum
|
|