Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 229

libro VII


partu' virginem intelligas absque dolore aliquo parientem. (8) Similiter fit per contrarium quando intervenit hironia, hoc est derisio, que per quandam vocis elevationem exprimitur, ut: 'Hic est episcopus' quasi dicat 'non est', quia nullam curam de grege habet. (9) Quandoque fit per contrarium absque ulla derisione, ut si de avaro dicas: 'Hic est nimis prodigus' et de adultero: 'Hic est castus'. In talibus enim est transsuntio facta per antifrasim.
32. (1) TRANSLATIO.
(2) Traslatio est ex quadam convenienti similitudine verbi iam dudum inventi in aliam rem traductio. (3) Hec fit tam in nomine quam in verbo et participio et adverbio et in hoc differt a precedentibus. (4) In permutatione tamen significatio vocabuli non mutatur sed per rem ipsius alia res intelligitur, ut: 'Lupus est in fabula', id est aliquis adest qui cursum impedit nostre vocis. (5) In translatione vero dictio quasi sponte ad aliud significandum convertitur, ut: 'Pratum ridet', id est floret. (6) Et fit traslatio quandoque tantum in una parte, ut: 'Insanire libet', hoc est versificari, quandoque in pluribus, ut: 'Pastores predantur oves'. Hic duo nomina transferuntur: 'pastores' ad prelatos et 'oves' ad subditos; (7) quandoque transummitur totalis oratio, ita quod nulla pars ipsius, ut: 'Littus aras', id est opus inutile agis.

Torna all'inizio